anthologia Latina 838

Other sections


Contentus modico tectique habitator egeni

Hic erat et renuit deuicti munera Pyrrhi,

Spreuit et oblatos, Samnitum munera, seruos,

Respuit immensi locupletia ponderis aera,

5

Horruit infamem scelerata fraude magistrum

Pocula pollicitum regi miscere ueneno.