anthologia Latina 837

Other sections


Quid iuuat imperio populos rexisse potenti

Fuluaque Mygdoniis ornasse palatia gemmis?

Quamquam ciuis inops, toto notissimus orbe

Hic fuit, egregio domuit qui Marte Sabinos.

5

Fregerit ipse licet fulgentis robora Pyrrhi,

Pauperiem lato Samnitum praetulit auro.