anthologia Latina 836

Other sections


Hic est qui uitam patriae deuouit amatae.

Dum furor oppositos agitaret ad arma Latinos

Saeuaque crudelem cecinissent classica pugnam,

Inter tela aciesque uirum cuneosque pedestres

5

Candida sacrata religatus tempora uitta

Ante aciem moriens hostilibus occidit armis.