anthologia Latina 835

Other sections


Inclita Torquatae dedit hic cognomina genti.

Vir ferus ante acies prostrati guttura Galli

Perfodiens gladio poscentis uoce duellum

Abstulit aurati pretiosa monilia torquis.

5

Consulis et Decii bello collega Latino

Victoris nati maculauit caede secures.