hymni Christiani anonymi 102

Other sections


Ternis ter horis numerus

Sacrae fidei panditur;

Nunc Trinitatis nomine

Munus precemur ueniae.

5

Latronis en confessio

Christi meretur gratiam,

Laus nostra uel deuotio

Mercetur indulgentiam.

Mors per crucem nunc interit,

10

Et post tenebras lux redit:

Horror dehiscat criminum,

Splendor nitescat mentium.