anthologia Latina 834

Other sections


Qui fuit en patriae quondam spes ampla ruentis,

Hic Senonum propria domuit uirtute furores;

Vicit et opposito quos clausit Marte Faliscos,

Brachia fallaci religato in terga magistro.

5

Quicquid ubique truces bello ualuere decenni,

Inclita, Veientes, accessit pompa triumpho.