anthologia Latina 833

Other sections


Cui dedit hirsutus nomen uenerabile cirrus,

Quintius hic ille est, rigidis animosus in armis.

Is quoque dum curuo sudans penderet aratro,

Ante boues meritum meruit dictator honorem.

5

Consulis obsessi partes defendit inertis,

Inde triumphalem conscendit agricola currum.