anthologia Latina 832

Other sections


Hic noua qui celsae fundauit moenia Troiae,

Vrbem Romanam proprio de nomine dixit.

Infantem gelidi proiectum ad Thybridis undas

Vberibus fecunda piis Larentia pauit.

5

Ausus finitimas praedari fraude Sabinas,

Fortem fortis humi prostrauit Acrona duello.