hymni Christiani anonymi 98

Other sections


Summi largitor praemii,

Spes qui es unica mundi,

Preces intende seruorum

Ad te deuote clamantum.

5

Nostra te conscientia

Graue offendisse se monstrat,

Quam emundes supplicamus

Ab omnibus piaculis.

Si rennuis, quis tribuet?

10

Indulge, quia potens es:

Si corde rogamus mundo,

Certe debes ex promisso.

Ergo acceptare nostrum

Qui sacrasti ieiunium,

15

Quo mystice paschalia

Capiamus sacramenta.

Summa nobis hoc conferat

In Deitate Trinitas,

In qua gloriatur unus

20

Per cuncta saecula Deus.