anthologia Latina 831

Other sections


Quisquis ad ista moues fulgentia limina gressus,

Priscorum hic poteris uenerandos cernere uultus,

Hic pacis bellique uiros, quos aurea quondam

Roma tulit caeloque pares dedit inclyta uirtus.

5

Grandia si placeant tantorum gesta uirorum,

Pasce tuos inspectu oculos et singula lustra.