anthologia Latina 279

Testo base di riferimento: A. Riese, 1894

Cura dell'edizione digitale: V. Russo, 2009

Altre sezioni


Vincenti

Phaedra

Victe pudor, conpone preces! Secreta duorum

Tertius ignoret; sit tantum littera testis

Inmensum locutura nefas. Metus unicus urget,

Ne speret iuuenis lacrimas finxisse nouercam.

5

Hinc tamen incipiam. Caeli regnator amauit

Et thalamos tenet una soror; nec crimine dignum est,

Quod mundus cum lege facit. Telluris alumnus

Vnus in orbe fuit: nulla est cognatio plebis?

Venimus ex uno mixti patre, matre, sorore.

10

Ne metuas facinus! 'Non uult hoc scire Cupido.'

Pignus habes tabulas: rea sum semper, rea sola.

Sed si uirgineum suffundunt ora ruborem,

Vel negature ueni. Liceat sperare rogantem

Et fastus tolerare tuos. Sequar ora superbi,

15

Oscula suspensis defigam singula plantis.

Me cruciet captiuus amor, nemus omne resultet

Hippolytum, secumque ferat uox ultima nomen.

Testor amoris onus Venerisque insignia nostrae:

Dum uolo, dum nolo, dum uincor scribo repugno,

20

Suspensos collo laqueos rogatura resolui.

Phaedra

fedra A