hymni Christiani anonymi 92

Other sections


Alleluia piis edite laudibus,

Ciues aetherei, psallite nauiter

Alleluia perenne.

Hinc uos perpetui luminis accola

5

Adsumet resonans hymniferis choris

Alleluia perenne.

Vos urbs eximia suscipiet Dei,

Quae laetis resonans cantibus excitat

Alleluia perenne.

10

Felici reditu gaudia sumite,

Reddentes Domino glorificos melos

Alleluia perenne.

Almum sidereae iam patriae decus

Victores capitis, quo canor est iugis

15

Alleluia perenne.

Illic regis honor uocibus inclitis

Iocunda reboat carmina perpetim

Alleluia perenne.

Hoc fessis requies, hoc cibus et potus,

20

Oblectans reduces haustibus affluis

Alleluia perenne.

Nos te suauisonis conditor affatim

Rerum carminibus laudeque pangimus

Alleluia perenne.

25

Te Christe celebrat gloria uocibus

Nostris omnipotens, ac tibi dicimus

Alleluia perenne.