anthologia Latina 805

Other sections


Aeneas et Amor, pariter Iocus atque Cupido

Sunt nati Veneris diuersis patribus orti.

Anchises primum genuit Mauorsque secundum,

Vulcanus quartum; Ioue natus tertius astat.

5

Eloquio primus dulcis, dat amara secundus,

Tertius illecebras, feruorem denique quartus.