anthologia Latina 798

Other sections


Signifer aethereus, mundus quo cingitur omnis,

Astra tenet tantum se sede mouentia septem;

Cetera nam proprio stant semper in ordine fixa.

Saturni sidus summa concurrit in arce

5

Ter denoque suus completur tempore cursus.

Inde Iouis cursus bis senis uoluitur annis;

Sic Mars quingentis †rubeus quadraginta diebus.

Ast uno Solis completur circulus anno,

Trecentis Venus octo et quadraginta diebus,

10

Mercurius centum triginta nouemque diebus.

Bis denis septemque diebus Luna peragrans

Octo horisque simul proprium sic conficit orbem.