anthologia Latina 789

Other sections


O pater omnipotens, celsi dominator Olympi,

O terrae pelagique sator, qui sedibus olim

Missus ab aethereis, humano corpore nasci

Non indignatus, caedis cruciatibus atrae

5

Mortales auidi rapuisti e faucibus Orci,

Dirige uela precor; curuo diducere rectum

Densaque Romulei dignoscere iura senatus

Ingenio permitte meo. qua luce reperta

Fas mihi sit populis reserata resoluere iura

10

Atque inter nebulas legum dignoscere causas.