CORONATI
Viri clarissimi
Locus Vergilianus
Viuo equidem uitamque extrema per omnia duco
Aspera diuerso laxatur uita dolore
Et morti uicinus eo uiuitque labori
Aegra salus. nostras cruciant dum flamina mentes,
Vitae flatus abit. quantos post Pergama casus
5
Vidit enim praeclara manus! quos saepe dolores
Pertulit atque iterum quas sensit Troia ruinas!
Plus cecidit post fata Phrygum. nunc ipsa cremata est
Ab natis incensa suis recidiuaque morti
Iuncta est et casum meruit miseranda secundum.
10
Traditur infestis semper noua praeda procellis
Et flammas habet ipsa suas taedasque ministrat
Sola sibi. non hostis eget, non ignibus umquam:
De facibus micat ipsa suis lumenque nigellum
Possidet infelix semper. quas aequoris iras,
15
Quas caeli terraeque lues miserabile uulgus
Pertulit, errantes saeuis Tritonis in undis!
Atque domus mihi pontus erat Phrygiique penates
Et quasi iam pirata fui; lacrimisque profusis
Inter aquas siccabat homo nostro<s>que profecto
20
Fluctibus addebam. fluctus crescebat in astra,
Et mihi naufragium nostri fecere liquores.