anthologia Latina 220

Testo base di riferimento: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Cura dell'edizione digitale: P. Tempone, 2009

Altre sezioni


220 R = 211 SB

 

De Perdicca

 

Eximius Perdicca fuit, qui corpore eburno

Fulgebat roseisque genis, cui lumina blandas

Fundebant flammas, crocei per colla capilli

Pendebant uariosque dabant sibi saepe colores.

5

Fuluus poples erat, nitidus pes. omnia habebat,

Quidquid habet iuuenis. solus uincebat Adonem.

220 R = 211 SB Habent etiam B V

'Longioris poematis initium esse suspicor' Shackleton 1982