hymni Christiani anonymi 58

Other sections


Sator princepsque temporum,

Clarum diem laboribus

Noctemque qui soporibus

Fixo distinguis ordine,

5

Mentem tu castam dirige,

Obscura ne silentia

Ad dira cordis uulnera

Telis patescant inuidi.

Somno non cedat spiritus,

10

Vigilque custos corporis

Metus inanes arceat,

Fallax depellat gaudium.

Vacent ardore pectora,

Faces nec ullas sentiant,

15

Adfixae ne praecordiis

Mentis uigorem saucient.

Sed cum defessa corpora

Somni tenebunt gratiam,

Caro quietis sit memor,

20

Fides soporem nesciat.