anthologia Latina 761

Other sections


Haec pictura docet quicquid recitauit Hyginus

In septem quinis describens sidera signis

Ad caeli terraeque globos in mole rotundos.

Mallem prorsus opus solidis insigne figuris,

5

Quas nequit in plano similes expendere quiuis,

Cum lateant intus quaedam curuisque profundis.

Nam borealis apex arctos conplexus et anguem

Arctophylaca tegit nec non simulacra coronae,

Engonasinque, lyram, cygnum seu Cassiepiam,

10

Cuius adest pedibus coniunx et filia dextris.

Perseus inde gener, tunc est caprarius, inde

Deltoton, equus ac delphin, aquila atque sagitta,

Anguitenens, aries, taurus, cum Castore Pollux

Et cancer, leo, uirgo, suis cum scorpio chelis,

15

Arcitenens tandem, capricornus et urnifer inde;

Piscibus extremus locus est quem signifer explet.

Primus in austrinis Orion partibus exit,

Tum lepus est et utrique canes Argoque triremis,

Hydrus, Centaurus, sed et ara et piscis enormis,

20

Pistrix, Heridanus: sic sphaerae finis habetur,

Quam gemini findunt aequa sub sorte coluri,

Se tangendo polis dum zonas quinque pererrant.

Has hinc inde sibi diuersa a parte coaequat

Linea quae scindit medios utrosque coluros.

25

Torrida zona duas circa se a frigore seruat;

Nam zonas similes aequales dicimus esse

In caeli terraeque modo Cicerone magistro.

Vertex alteruter terdenis partibus a se

Semper abest circumque facit sex undique sumptis;

30

Tum quinas utrimque feret habitabilis ora.

Aequidies capit octonas hinc, inde quaternas.

Corpora signorum circis resecantur eisdem.

His super esse ferunt caelo cuicumque notandos,

Quorum primus is est, qui candidus extat in astris

35

Obliquo caeli portas discrimine tangens;

Alter ubique uagus graece uocitatur horizon.

Solus eget terrae spatiis ut limes in astris

Dimidium sphaerae momentis omnibus abdens.

Ergo decem circis totus uariatur Olympus,

40

Ex quibus ille latet semper qui dicitur austri,

Cum nobis numquam lateat qui continet arctos.

Inter utrosque tamen quod hinc leuat, occidit illic.

Arcticus his signis finitur circulus: extra

Laeua Bootis inest dextro cum poplite flexo

45

Herculis innixi pedibus, umeris quoque Cephei;

Tum siliquastrensis tangit confinia basis.

Solstitialis et hoc signorum limite constat:

Arcturus lapsusque genu, Cepheia coniunx,

Anguiger oblongus, curui quoque sinciput anguis

50

A superis tanguntur eo cum coniuge Persei

(Cui tamen arctophylax est in contraria uersus

Pegaseo iunctae medio) pedibusque marito

Qui sectus laeuo cubito cum crure sinistro

Heniochi caput ut currens ex puluere foedat;

55

Ille tamen quasi lora tenens pede cornua tauri

Deprimit ac geminis traiectis denique collis

Inter aselliferi consurgit lumina cancri,

Currens per pectus, uentrem lumbosque leonis

Perque caput dextramque alam uolitantis oloris.

60

Qui lucis noctisque pares dat circulus horas

Arietis ima pedum recipit uestigia primum

Semibouisque genu praecidit et inguinis eius,

Vltima quem fudit putens urina deorum;

Sustinet et geminos flexus ex ore draconis,

65

Exit et a genibus longo serpente ligati,

Postquam chelarum longissima brachia pressit;

Tum Ganymedeae raptricis transilit alam

Pegaseamque iubam dirimens ex ordine pisces.

Quid hiemalis agat signorum corpora scindens

70

Decollatus eo nouit qui spicula mittit

Piscinusque caper, nec non lymphaticus auspex

Et pistrix, fluuius, lepus et leporarius adsunt,

Finditur et puppis, Centauro terminat orbis.

Vltimus, auersus boreae, †sua dindima solis

75

Manibus ostendit fluuio finitus et Argo,

Centaurique pedes postremos tangit et aram.