hymni Christiani anonymi 56

Other sections


Ter hora trina uoluitur,

Redire qua Christus solet

Mercede largus uineam

Locare mercenariis.

5

Decet paratos sistere,

Ne transeat merces Dei,

Plantare quae uitem solet

Christumque cordi adfigere.

Haec hora, quae resplenduit

10

Crucisque soluit nubila,

Mundum tenebris exuens,

Reddens serena tempora.

Haec hora, qua resuscitans

Iesus sepulcris corpora

15

Prodire mortis libera

Iussit refuso spiritu.

Redit fauilla in sanguinem

Cinisque carnem reddidit,

Mixtique uiuis mortui

20

Videre Christi gloriam.

Nouata saecla crederes,

Mortis solutis legibus,

Vitae beatae munere

Cursum perennem currere.

25

Dicamus ergo, proximi,

Laudes Deo cum cantico;

Confessus est latro fidem

In quo est redemptus tempore.

Qua gratia ieiunium

30

Laeti solemus soluere

Instar futuri muneris:

Famem probati nesciant.