hymni Christiani anonymi 55

Other sections


Iam sexta sensim uoluitur

Ter binis hora cursibus,

Diesque puncto aequabili

Vtramque noctem respicit.

5

Venite, serui, supplices

Mente, ore, extollite

Dignis beatum laudibus

Nomen Dei cum cantico.

Hoc namque tempus illud est

10

Quod saeculorum iudicem

Iniusta morti tradidit

Mortalium sententia,

Cum sol repente territus,

Horrore tanti criminis

15

Mortem minatus saeculis,

Diem refugit impium.

Hoc et beatus tempore

Abraham fideliter rei

Peritus in mysterio

20

Tres uidit, unum credidit.

Hanc ad precandum congruam

Saluator horam tradidit,

Cum diceret fidelibus

Patrem rogandum seruulis.

25

Nec non et ille pertinax

Hostis fidei gratiam,

Quam praedicauit gentibus,

Hoc est adeptus tempore.

Et nos amore debito,

30

Timore iusto subditi,

Aduersus omnes impetus,

Quos saeuus hostis incutit,

Vnum rogemus et Patrem

Deum regemque Filium

35

Simulque sanctum Spiritum

In Trinitate Dominum,

Vt, quos redemit passio

Isto peracto tempore,

Possit sub ipso tempore

40

Seruare deprecatio.