hymni Christiani anonymi 54

Other sections


Perfectum trinum numerum

Ternis horarum terminis,

Laudes canentes debitas

Nonam dicentes psallimus.

5

Sacrum Dei mysterium

Puro tenentes pectore,

Petri magistri regula

Signo salutis prodita,

Et nos psallamus spiritu

10

Adhaerentes apostolis:

Qui plantas adhuc debiles

Christi uirtute dirigant.