anthologia Latina 749

Other sections


Mars, pater armorum, fortissime belligerator:

Esto uolens, mitis, facilis deus, esto benignus.

Sic tibi post pugnas et pastos sanguine campos

Amplexus tribuat uincli secura Cythere.

5

Tu crista galeaque rubes, tu pulcher in aere

Incutis e uultu radiantia lumina ferro.

Te thorax galeaque tegunt, non quo tibi terror

Hostilis subeat, sed quod decor exit ab armis.

Tu cum pulsatum clipei concusseris orbem,

10

Inmugit mundus, tellus tremit, aequora cedunt.

Da nobis reditum, patriam repetamus ouantes.

Sic tibi lasciuae celebrentur in urbe kalendae.