hymni Christiani anonymi 51

Other sections


Post matutinis laudibus,

Quas Trinitati psallimus,

Psallamus rursus admonet

Verus paterfamilias.

5

Simus semper solliciti

Ne praetereat opus Dei,

Sed adoremus sedule

Sicut docet apostolus:

Psallamus mente Domino,

10

Psallamus simul spiritu,

Ne uaga mens in turpibus

Inertes tegat animos.

Sed septies in hac die

Dicamus laudes Domino,

15

Diuinitati perpeti

Debita demus gloriae.