anthologia Latina 746

Other sections


Forte erat Aurorae tempus Solisque quadriga

Fecerat et uentum et sonitum per nobile marmor

Adstantis pueri, cum te, mea bella Cythere,

Aspicio uenientem et tu mea limina grato

5

Introitu dignata rosas et lenis amomi

Delicias miras tecum allicis, unde secutae

Palladis et frondes nulliusque inscia laurus.

Atria nostra uirent et agunt in limine primo

Radicem platani, ad portam uenit arbutus ipsam.

10

Felix multa arbos, imitans miracula Pindi,

Quam non delebit liuor nec sera uetustas!

O iucunda nimis, tenui quae uisa poetae,

Dum credis uitium non auscultare Camenis.