hymni Christiani anonymi 50

Other sections


Diei luce reddita

Primis post somnum uocibus

Dei canamus gloriam,

Christi fatentes gratiam;

5

Per quem creator omnium

Diem noctemque condidit,

Aeterna lege sanciens

Vt semper succedant sibi.

Tu uera lux fidelium,

10

Quem lex ueterna non tenet

Noctis nec ortus succedens,

Aeterno fulgens lumine,

Christe, precamur, annue

Orantibus seruis tuis,

15

Iniquitas haec saeculi

Ne nostram captiuet fidem.

Non cogitemus impie,

Inuideamus nemini,

Laesi non reddamus uicem,

20

Vincamus in bono malum.

Absit nostris e cordibus

Ira, dolus, superbia;

Absistat auaritia,

Malorum radix omnium.

25

Vinum mentem non occupet

Ebrietate perdita,

Sed nostro sensui conpetens

Tuum bibamus poculum.

Conseruet pacis foedera

30

Non simulata caritas,

Sit inlibata castitas

Credulitate perpeti.

Addendis non sit praediis

Malesuada semper famis;

35

Si affluant diuitiae,

Prophetae nos psalmus regat.

Praesta, Pater ingenite,

Totum ducamus iugiter

Christo placentes hunc diem

40

Sancto repleti Spiritu.