anthologia Latina 745

Other sections


Non tibi uina placent, o insanabilis hospes,

Nec mens est Thebana tibi, licet aggere celso

Dircaeae rupis dicas fluxisse parentes?

Vertice de Nysae per rura et nostra Lyaeus

5

Transiit impleuitque uias nigrantibus uuis.

Musta sibi posuit pater, et non tempore ab illo

Desierant haec sacra coli, uatumque sonoro

Carmine Mincius et strepuit circumsita ripa

Fluminis Etrusci, quem non aequabit Orontes.