anthologia Latina 744

Other sections


Qui splendere cupis claro tenuique lauacro,

Pontica succedas in balnea nobilis undae,

Quam nec Alexandri mater sub sole cadenti

†Emeruit; non si uaria se aspergine Gai

5

Effundat per aperta latex e sedibus imis

Cum Syrio unguento, cui semper roscidus umor.

Hic femora et suras et brachia molliter ambit

Et rigat in pluuiam, sensimque ad colla resultans

Tangit odore leui et grato spiramine nares

10

Lenis et externas admittere nescius artes.

Huc ades, o Florens, et festa luce relaxa

Mentis onus nebulasque fuga, quae frontis honorem

...