hymni Christiani anonymi 46

Other sections


Aeterne lucis conditor,

Lux ipse totus et dies,

Noctem nec ullam sentiens

Natura lucis perpeti:

5

Iam cedit pallens proximo

Diei nox aduentui,

Obtendens lumen siderum

Adest et clarus lucifer.

Iam stratis laeti surgimus

10

Grates canentes et tuas,

Quod caecam noctem uicerit

Reuectans rursus sol diem.

Te nunc, ne carnis gaudia

Blandis subrepant aestibus,

15

Dolis ne cedat saeculi

Mens nostra, sancte, quaesumus:

Ira ne rixas prouocet,

Gula ne uentrem incitet,

Opum peruertat ne famis,

20

Turpis ne luxus occupet.

Sed firma mente sobrii

Casto manentes corpore

Totum fideli spiritu,

Christe, ducamus hunc diem.