hymni Christiani anonymi 43

Other sections


Tempus noctis surgentibus,

Laudes Deo dicentibus,

Christo Iesuque Domino

Peccata confitentibus,

5

In Trinitatis gloria

Chorus sanctorum psallimus,

Ceruices nostras flectimus

Vel genua prosternimus.

Oremus Deo iugiter,

10

Vt det nobis auxilium,

Vincamus hostem inuidum,

Vincamus in bono malum.

Christum rogemus et Patrem

Sanctum Patrisque Spiritum,

15

Cum fructu paenitentiae

Votum perenni reddere.