anthologia Latina 733

Other sections


Quis uolucrum species numeret, quis nomina discat?

Mille auium cantus, uocum discrimina mille.

Nec nostrum (fateor) tantas discernere uoces.

Hinc titiare cupit diuersa per auia passer,

5

Garrula uersifico tignis mihi trissat hirundo,

Accipitres pipant, longoque ciconia collo

Glottorat et ranas grandi rapit improba rostro.

Haec inter merulae dulci modulamine cantus

Zinzilat et laetis parrus nunc tinnipat aruis.

10

Faccilat hinc uolitans turdus, gallina cacillat.

Dum miluus iugilat, trinnit tunc improbus anser.

Interea perdix cacabat nidumque reuisit.

Nunc cuculus cantans †scottos iter ire perurget.

Nec minus interea pecudum genus omne ferarum

15

Musitat, et proprias norunt animalia uoces.

Sic ululare lupos certum est hircareque lynces.

Blatterat ut aries, nunc raccat ut Indica tigris,

Hinc latrare canes, timidos uagitare lepores,

Et miccire caprum, murem mintrire uidebis.

20

Nec non mustelae dindrant ranaeque coaxent.