anthologia Latina 725

Other sections


Te, formose Mida, iamdudum nostra requirunt

Iurgia: da uacuam pueris certantibus aurem

Haud moror, et casti nemoris secreta uoluptas

Inuitat calamos imponite lusibus artem

5

Praemia si cessant, artis fiducia muta est.

Sed nostram durare fidem duo pignora cogent

Vel caper ille, nota frontem qui pingitur alba,

Vel leuis haec et mobilibus circumdata bullis

Fistula, siluicolae munus memorabile Fauni

10

Siue caprum mauis uel Fauni ponere munus,

Elige utrum perdas; et erit, puto, certius omen

Fistula damnato iam nunc pro pignore certas.

Quid iuuat insanis lucem consumere uerbis?

Iudicis e gremio uictoris gloria surgat

15

Praeda mea est, quia Caesareas me dicere laudes

Mens iubet huic semper debetur palma labori.

Et me sidereo † corrumpit Cynthius ore

Laudatamque chelyn iussit uariare canendo,

Carmine ceu uirgo furit et canit ore coacto

20

Pergite io, pueri, promissum reddere carmen

Sic uos cantantes deus adiuuet! Incipe, Lada,

Tu prior, alternus Thamyras imponet honorem.

Maxime diuorum caelique aeterna potestas,

Seu tibi, Phoebe, placet temptare loquentia fila

25

Et citharae modulis primordia iungere mundi

(Fas mihi sit uidisse deos, fas prodere †mundum)

Seu caeli mens illa fuit seu solis imago,

Dignus utroque stetit deus ostro clarus et auro

Intonuitque manu. Talis diuina potestas,

30

Quae genuit mundum septemque intexuit orbis

Artificis zonas et totum miscet amore:

Talis Phoebus erat, cum laetus caede draconis

Docta repercusso generauit carmina plectro

Caelestes ulli si sunt, hac uoce loquuntur!

35

Venerat ad modulos doctarum turba sororum

Huc huc Pierides uolucri concedite saltu

Hic Heliconis opes florent, hic uester Apollo est!

Tu quoque, Troia, sacros cineres ad sidera tolle

Atque Agamemnoniis opus hoc ostende Mycenis.

40

Iam tanti cecidisse fuit! gaudete ruinae

Et laudate rogos: uester uos tollit alumnus

........................ plurima barba

Albaque caesaries pleno radiabat honore

Ergo ut diuinis impleuit uocibus auras,

45

Candida flauenti distinxit tempora uitta

Caesareumque caput merito uelauit amictu

Haud procul Iliaco quondam non segnior ore

Stabat et ipsa suas delebat Mantua cartas