anthologia Latina 724

Other sections


Hoc opus egregium, quo mundi summa tenetur,

Aequora quo, montes, fluuii, portus, freta et urbes

Signantur, cunctis ut sit cognoscere promptum,

Quicquid ubique latet, clemens genus, inclita proles,

5

Ac per saecla pius, totus quem uix capit orbis,

Theodosius princeps uenerando iussit ab ore

Confici, ter quinis aperit cum fascibus annum

Supplices hoc famuli, dum scribit, pingit et alter,

Mensibus exiguis, ueterum monimenta secuti,

10

In melius reparamus opus culpamque priorem

Tollimus ac totum breuiter comprendimus orbem

Sed tamen hoc tua nos docuit sapientia, princeps.