anthologia Latina 723

Other sections


Luna decus mundi, magni pars maxima caeli,

Luna iugum Solis, splendor uagus, ignis et umor,

Luna parens mensum numerosa prole renascens!

Tu biiugos stellante polo sub Sole gubernas,

5

Te redeunte dies fraternas colligit horas,

Te pater Oceanus renouato respicit axe,

Te spirant terrae, tu uinclis Tartara cingis,

Tu sistro renouas brumam, tu cymbala quassas,

Isis, Luna, †Choris, Caelestis Iuno, Cybebe!

10

Alternis tu nomen agis sub mense diebus

Et rursum renouas alterni lumina mensis

Tunc minor es, cum plena uenis; tunc plena resurgens,

Cum minor es crescis semper, cum deficis orbe

Huc ades et nostris precibus dea blandior esto

15

Luciferisque iugis concordes siste iuuencas,

Vt uoluat Fortuna rotam, qua prospera currant.