versus ad Deum 1

Other sections


"Ad deum meum conuertere uolo:

Vxorem meam ego nolo.

Domine hoc tibi rogo:

Tibi soli seruire uolo.

5

Recede a me uxor!"

"Bene nos iunxerat deus,

Congaudet animus meus;

Placuisset hoc in deum:

Maritus i<n> latus meum,

10

Dulcis iugalis meus!"

"Calamitas, de me recede -

Ista uerba nolo audire!

Si tibi dilectat nub<e>re,

Alium uirum perquire!

15

Re<cede a me uxor>!"

"Die ac nocte doleo et fleo

Propter carum uirum meum.

Si tibi me fraudat <deus>,

Non iaces in latus,

20

Dulcis iugalis meus!"