anthologia Latina 720a

Other sections


Pastorum Musam uario certamine promit

Ruris item docili culturam carmine monstrat

Arboribus uites, prolem et iunxit oliuae

Pastorumque Palen et curam tradit equorum;

5

Tunc apium seriem, mellis et dona recenset

Aeneas profugus intrat Carthaginis oras

Continuo series narratur Troica belli

Tertius et complet narrantis †ordine gesta

Ardet amans Dido fatum sortita supremum.

10

Quintus habet tumuli uaria spectacula patris

Infernos Manes et Ditis regna pererrat.

Aeneas Latium, Italas simul intrat in oras.

Intonat hic bellum tecti de culmine Turnus.

Euryalum et Nisum deflet cum matre iuuentus.

15

†Pallantis exitium et Turni deluditur orsus

Euanderque simul multorum funera deflet.

Turni uita fugit infernas maesta sub umbras.