Iulianus Toletanus epitaphia 4

Other sections


In sepulcro regis Wambae

 

Wamba prius, qui Petrus eras, missaeque minister,

      Rex Gothicae gentis religione micas.

Sponte tua non affectas regale cacumen,

      Sed subis imperii grande coactus onus.

5

Spes tua, conatusque tuus, uirtute potentis

      Fretus, inauditas res operatus ades.

Nulla perinde tali res gratior usque quiete est:

      Coenobiumque gaudens post sacra sceptra petis.

Septem ibi perpetuos monachus bene praeteris annos,

10

      Oblata inde polos morte beatus adis.

Felix Wamba tua censeris sorte fuisse:

      Tam bene qui calcat sceptra, per astra uolet.

Septem sceptra tuae gentis moderaris in annos,

      Quae sinis haud morbi mole, sed ipse libens.