anthologia Latina 720

Other sections


Tethya marmoreo fecundam pandere ponto

Et salis aequoreas spirantis mole cateruas,

Quaeque sub aestifluis Thetis umida continet antris,

Coeptantem, Venus alma, foue, quae semine caeli

5

Parturiente salo diuini germinis aestu,

Spumea purpureis dum sanguinat unda profundis,

Nasceris e pelago, placido dea prosata mundo!

Nam cum prima foret rebus natura creandis

In foedus conexa suum, ne staret inerti

10

Machina mole uacans, tibi primum candidus aether

Astrigeram faciem nitido gemmauit Olympo

Te fecunda sinu Tellus amplexa resedit

Ponderibus fundata suis, elementaque iussa

Aeternas seruare uices. tu fetibus auges

15

Cuncta suis, totus pariter tibi parturit orbis

Quare, diua, precor, quoniam tua munera paruo

Ausus calle sequor, uitreo de gurgite uultus

Dextera prome pios et numine laeta sereno

Pierias age pande uias. da Nerea molli

20

Pacatum gaudere freto uotisque litata

Fac saltem primas pelagi libemus harenas.

Vos quoque, qui resono colitis caua Tempea coetu

...