Iulianus Toletanus epitaphia 3

Other sections


In sepulcro Gudilae archidiaconi Toletani

 

Gloria Toleti iacet hac sub mole sepultus

      Gudila, pars animi dimidiumque mei.

Qui senis a tenera mores aetate tenebat,

      Cui, nisi simplicitas, nihil iuuenile fuit.

5

Spiritus in sacro residebat pectore Christi,

      Exprimit hunc totum, moribus, ore, manu.

Pauperibus cibus est, uiduis solamen, ut aegris

      Grata salus: miseris omnibus unus erat.

Mercaris meritis multis, bone Gudila, caelum:

10

      Nos desiderium lancinat usque tui.

Maerentesque uocamus eum, quem sustulit aether:

      Prosequimurque piis funera lacrimulis.

Non uiolas, tenerasque rosas, non lilia cana

      Spargimus ad tumulum, sed bona uota, tuum.

15

Nos ergo e supera prospecta candidus arce;

      Teque amor, et moueat, Gudila, cura mei.

Moenibus a patriis morbos auerte, famemque,

      Hostilesque minas, dogmata falsa, dolos.

Toleti ne temne preces, comitisque rogatus,

20

      Qui tibi dat carmen sat Iulianus amans:

Ossaque Felicis tua sacra condit in aede,

      Cuius mens superis est sociata choris.