anthologia Latina 719c

Other sections


Anxiam <at> interea plebem luctusque dolorque

Inpellunt maestas in caelum fundere uoces.

Consilium capiunt una Brutusque Catoque,

Caesaris an partes an Magni signa sequantur.

5

Sed Caesar ueniens aduersos proterit armis.

Interea Magnus Campanam tendit ad urbem

Hortaturque suos ueneranda uoce cohortes,

Destinat et natum, reges ut cogat in arma.

Brundusii portum Caesar munimine claudit,

10

Pompeiusque fugit perruptis nocte catenis.

Lentulus affatur maerentem uoce senatum.

Consulitur dubio Phoebi de Marte sacerdos.

Interea multo fessus iam membra labore

Miles deposcit modicae sibi tempora uitae,

15

Quem solita spernit mentis constantia Caesar.

Inde petit tutus desertae moenia Romae

Brundusiumque celer tenuitque Ceraunia uelis.

Hinc fatis fretus paruam conscendere puppem

Ausus per noctem solo comitatus Amicla.

20

Corneliam Magno tutatur insula Lesbos.