anthologia Latina 115

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2007

Cura dell'edizione digitale: L. Zurli, A. Fassina, 2007

Inserimento e controllo dei dati: A. Fassina

Altre sezioni


Anthologia Latina 115 R (= 104

De pyrrhica

In spatio Veneris simulantur proelia Martis,

      Cum sese aduersum sexus uterque uenit.

Femineam maribus nam confert pyrricha classem

     Et uelut in morem militis arma mouet,

5

Quae tamen haut ullo chalybis sunt tecta rigore,

     Sed solum reddunt buxea tela sonum.

Sic alterna petunt iaculis clipeisque teguntur,

     Nec sibi congressi uir nocet an mulier.

Lusus habet pugnam, sed dant certamina pacem;

10

      Nam remeare iubent organa blanda pares.

pyrrhica

pirrica A