anthologia Latina 107

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2007

Cura dell'edizione digitale: L. Zurli, A. Fassina, 2007

Inserimento e controllo dei dati: A. Fassina

Altre sezioni


Anthologia Latina 107 R (= 96

De sepia

Femineo geminum designat nomine sexum

      Et candens piceum sepia claudit onus.

Vtilior nullus piscis per caerula oberrat,

     Cui pretium capto debuit esse duplum.

5

Praestat carne cibos, apicum dat felle figuras,

     Atque breui specie usum ad utrumque facit.

Hanc potius doctos adsumere conuenit escam,

      Quae sapit in morsu et probat articulos.

4

duplum

dublum A  corr.