anthologia Latina 717

Other sections


Doctiloqui carmen ructatum fonte Maronis

Bis senis numero florens se milibus explet

Et super hos octingentis septem quadraginta

Versibus adiunctis concluditur omne uolumen,

5

Quod cecinit quondam uariato fulmine linguae:

Pastores Cererem Bacchum pecus et bona mellis,

Naufragium flammas errores uulnera ludos,

Tartara, post Latium, sic Teucros bella frementes,

Hostibus Ascanium Rutulis in castra relictum,

10

Proelia post reditum, deuictam Marte Camillam,

Et sua cedentem profugo conubia Turnum.