anthologia Latina 716

Other sections


Vtilibus monitis prudens adcommodet aurem.

Non laeta extollant animum, non tristia frangant.

Dispar uiuendi ratio est, mors omnibus una.

Grande aliquid caueas timido conmittere cordi.

5

Numquam sanantur deformis uulnera famae.

Naufragium rerum est mulier male fida marito.

Tu si animo regeris, rex es; si corpore, seruus.

Proximus esto bonis, si non potes optimus esse.

Nullus tam parcus, quin prodigus ex alieno.

10

Audit quod non uult, qui pergit dicere quod uult.

Non placet ille mihi, quisquis placuit sibi multum.

Iuri seruitium defer, si liber haberis.

Vel bona contemni docet usus, uel mala ferri.

Ex igne ut fumus, sic fama ex crimine surgit.

15

Paulisper laxatus amor decedere †potest.

Splendor opum sordes uitae non abluit umquam.

Inprobus officium scit poscere, reddere nescit.

Inridens miserum dubium sciat omne futurum.

Mortis imago iuuat somnus, mors ipsa timetur.

20

Quanto maior eris, tanto moderatior esto.

Alta cadunt odiis, parua extolluntur amore.

Criminis indultu secura audacia crescit.

Quemlibet ignauum facit indignatio fortem.

Diuitiae trepidant, paupertas libera res est.

25

Haud homo culpandus, quando est in crimine casus.

Fac quod te par sit, non alter quod mereatur.

Dissimilis cunctis uox uultus uita uoluntas.

Ipsum se cruciat, te uindicat inuidus in se.

Semper pauperies quaestum praediuitis auget.

30

Magno conficitur discrimine res memoranda.

Terra omnis patria est, qua nascimur et tumulamur.

Aspera perpessu fiunt iucunda relatu.

Acrius adpetimus noua, quam iam parta tenemus.

Labitur ex animo benefactum, iniuria durat.

35

Tolle mali testes: leuius mala nostra feremus.

Vir constans quicquid coepit complere laborat.

Saepe labor siccat lacrimas et gaudia fundit.

Iniustus, qui sola putat proba, quae facit ipse.

Tristibus adficiar grauius, si laeta recordor.

40

Omne manu factum consumit longa uetustas.

Quid cautus caueas, aliena exempla docebunt.

Haud ullum tempus uanitas simulata manebit.

Ne crede amissum, quicquid reparare licebit.

Condit fercla fames; plenis insuauia cuncta.

45

Doctrina est fructus dulcis radicis amarae.

Vti ut diuitiis bonitas, sic luxus abuti.

Non pecces tum, cum peccare impune licebit.

Spes facit inlecebram uisuque libido mouetur.

Vera libens dices, quamquam sint aspera dictu.

50

Tristis adest maeror, si cesset laeta uoluntas.

Non facit ipse aeger, quod sanus suaserit aegro.

Absentum causas contra maledicta tuere.

Ipsos absentes inimicos laedere noli.

Vlcus proserpit, quod stulta silentia celant.

55

Qui uinci sese patitur pro tempore, uincit.

Nemo ita despectus, quin possit laedere laesus.

Cum accusas alium, propriam prius inspice uitam.

Nemo reum faciet, qui uult dici sibi uerum.

A deo expectemus longaeuam ducere uitam.

60

Votis concessam scelus est odisse senectam,

Quicquid inoptatum cadit, hoc homo corrigat arte.

Consilii regimen uirtuti corporis adde.

Vincere uelle tuos perquam uictoria turpis.

Cum uitia alterius satis acri lumine cernas

65

Nec tua prospicias, fis uerus crimine caecus.

Nonnumquam uultu tegitur mens taetra sereno.

Durum etiam facilem facit adsuetudo laborem.

Quisque miser casu alterius solatia sumat.

Si piget admissi, committere parce pigenda.

70

Robur confirmat labor, at longa otia soluunt.

Vt niteat uirtus, absit rubigo quietis.

Mitte arcana deo caelumque requirere quid sit.

Quod nocet, interdum si prodest, ferre memento;

Dulcis enim labor est, cum fructu ferre laborem.

75

Laetandum est uita, nullius morte dolendum est:

Cur etenim doleas, a quo dolor ipse recessit?

Dum speras, seruis; cum sint data praemia, †saeuis.

Ille nocet grauius, quem tu contemnere possis.

Quod metuis, cumulas, si uelas crimine crimen.

80

Suffragium laudis quod fert malus, hoc bonus odit.

Magni magna parant, modici breuiora laborant.

Formula uiuendi praesto est tibi pauca loquaris,

Plurima fac. sit utrisque comes modus, utile, pulchrum;

Obsequiis instes: ea pro te munera poscent.

85

Sobrius a mensis, a lecto surge pudicus.

Stans casum metuas, speres prostratus; et illum,

Quem colis in titulis, miserum abiectumque tuere.

Vt decet et prodest, et amabis et oderis idem.