anthologia Latina 711

Other sections


Ite agite, o iuuenes, et desudate medullis

Omnibus inter uos! non murmura uestra columbae,

Brachia non hederae, non uincant oscula conchae.

Ludite: sed uigiles nolite extinguere lychnos.

5

Omnia nocte uident, nil cras meminere lucernae.