anthologia Latina 689a

Other sections


Omnipotens, uis trina, deus, pater, optima rerum,

Quo generante satus sine tempore semine matre,

Ortus †sine loco uel membris, post caro natus,

Permittens cerni, multo quoque nomine dictus:

5

Spes, ratio, uia, uita, salus, sapientia, mens, mons,

Iudex, porta, gigas, rex, gemma, propheta, sacerdos,

Messias, Sabaoth, rabbi, sponsus, mediator,

Virga, columba, manus, petra, filius, Emmanuel, lux,

Vinea, pastor, ouis, pax, radix, uitis, oliua,

10

†Fons, haedus, panis, agnus, uitulus, leo, Iesus,†

Verbum, homo, rete, lapis, dominus, deus: omnia Christus.