anthologia Latina 684

Other sections


Luciola, effigies illorum iudice quouis,

Quos peperit quondam morum fecunda uetustas,

Hic tegitur, laudis monumento exstante superstes.

Nobilitas patriae Treueri praeclara, patrumque

5

Aruernum hospitium ciuem se adscisse superbit.

Pignorat haec tellus terrae felicis alumnam.

Fundorum spatiis cinerum est possessio maior.

Coniuge fortunata equitum peditumque magistro

Omni humilem officio dum se gerit, auxit honorem:

10

Altior inuidia, qui non subcumbit honori, est.