anthologia Latina 680a

Other sections


Bis deni binique dies scribuntur in anno,

In quibus una solet mortalibus hora timeri.

Mensis quisque duos captiuos possidet horum

Nec simul hos iunctos, homines ne peste trucident.

5

Si tenebrae Aegyptus Graeco sermone uocantur,

Inde dies mortis tenebrosos iure uocamus.

Iani prima dies et septima fine timetur.

Ast Februi quarta est; praecedit tertia finem.

Martis prima necat, cuius sub cuspide quarta est.

10

Aprilis decima est, undeno et fine minatur.

Tertius in Maio lupus est et septimus anguis.

Iunius in decimo quindenum a fine salutat.

Tredecimus Iulii decimo innuit ante Kalendas.

Augusti nepa prima fugat de fine secundam.

15

Tertia Septembris uulpis ferit a pede denam.

Tertius Octobris pullus decimum ordine nectit.

Quinta Nouembris acus, uix tertia mansit in urna.

Dat duodena cohors septem inde decemque Decembris.

His caueas, ne quid proprio de sanguine demas.

20

Nullum opus incipias, nisi forte ad gaudia tendat.

Et caput et finem mensis in corde teneto,

Ne in media ima ruas, sed clara per aethera uiuas.