anthologia Latina 76

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2002

Cura dell'edizione digitale: A. Bacianini, 2007

Altre sezioni


Anonymi Versus Serpentini 38 Z

De tumulo Achillis

Iurgia conflat Amor, ut blandius urat amantes:

     Ad cumulum fidei iurgia conflat amor.

De tumulo Achillis

de tumulo achillis tit. A inepte ex sententia edd. doctorumque (cruce insign. Riese, non modo inscriptionem 'De Oresta et Pylade' una cum D'Orville, sed et alterum distichon desiderans), e quibus: 'Qui titulos adscprisit, nugas egit; sed huius titulus alio pertinere videtur' (nullum tamen lacunae indicium in text.) SB, qui porro arbitratur 'hoc et sequentia quattuor nec non c. 35 [immo 25], quae ad mythologiam referri nequeunt - quoquo modo res se habet, mihi videtur nugari Schetter 1986, ex cuius sententia 2 AD CVMVLVM FIDEI deceptus legisset AD TVMVLVM PELIDE tituli scriptor -, ceteris posterius adsuta fuisse'. 'Potest tamen (ni falsus sum) c. hoc ad mythologiam pertinere: Polyxenam vero vivam a vivo Achille adamatam huncque illius amoris causa ex insidiis - nesciente ipsa Polyxena (teste Serv. auct. Aen. 3,321 invenitur... apud quosdam quod etiam ipsa Achillem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus) - occisum (cf. Serv. Aen. 6,57 = schol. Stat. Ach. 1,134 = Myth. Vat. I 1,36; Dict. 3,2 et 4,10-11 passim; Dares 27 al.; Fulg. myth. 3,7), unde manibus Achillis (voce ipsius Achillis morientis vel e tumulo a Danais victoribus in patriam reversuris praedae partem expostulante) admota virgo herois tumulo (sc. manu Pyrrhi) iugulata esset, testantur potissimum Hyg. fab. 110; Serv. Aen. 3,321; Dict. 5,13; Dares 43; Myth. Vat. I 2,38 necnon c. 177 R [= 167 SB],4 quam pepigi thalamis, hanc habet in tumulis, aliique permulti' Zurli 2002