anthologia Latina 678

Other sections


Bis sex signiferae numerantur sidera sphaerae,

Per quae planetae dicuntur currere septem.

Pollucis proles ter denis uoluitur annis.

Fulmina dispergens duodenis lustrat aristis.

5

Bellipotens genitor †mensum pensare bilibri.

In medio mundi fertur Phaetontia flamma

Ter centum soles, sex denos, quinque, quadrantem.

†Ter senas partes his <tu> Cytherea retorques

Lustrando totum praeclaro lumine mundum.

10

Terque dies ternos puro de uespere tollens

Semonis diui completur circulus anni.

Horas octo, dies ternos seruato nouenos,

Proxima telluri dum curris, candida Phoebe.